PRAEROGATIVA Centuria seu Tribus

PRAEROGATIVA Centuria seu Tribus
PRAEROGATIVA Centuria seu Tribus
vocabatur olim, a praerogande, quae, sortitione factâ, prima in Comitiis suffragium dabat. Postquam en im sub Regibus, cum aut Magistratus creandi, aut de Legibus cognoscendum, aut bellum inferendum esset, primae ad suffragia vocatae essent maximi census Centuriae, Equitum Peditumque: sequenti aevô liberâque iam Rep. omnes Centuriae in sortem conici coeperunt, quarum quae prima exibat, prima ferebat suffragium et Praerogativae appellabatur, coeteris, quae dicebantur Iure vocatae, dein ordine sequentibus. Quod idem et in Tribubus factum: tantumque Praerogativae omen fuerat, ut plerumque eius sententiam reliquae adoptarent. Vide Asconium Verrinâ 2. Sortitione itaque iuter Tribus et Centurias de praerogativa facta, Magistratus in tribunali, quod erat in Campo Martio, sedens, per Praeconem vocabat Praerogativam Centuriam ad suffragium: quae de eo loco, in quo constiterat, discedens in Septum seu Ovile (locus erat in Campo praefato, cancellis conclusus, in quo suffragia dabantur) ibat per pontem, in cuius initio stabant Diribitores, qui tabellas singulis ministrabant: Ingredientibus vero Ovile Rogatores cistam proponebant, in quam eam quam vellent tabulam conicerent. Cum collectae erant totius Centuriae tabellae, educebant su ffragia Custodes, hisque descriptis, Praerogativae Centuriae suffragium renuntiabant. Quô factô hâc ex Ovili redeunte, prima Equitum Centuria: post singulae Centuriae primae classis ordine ad suffragium ferendum eôdem modô vocabantur, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Hadr. Turnebus, verba illa Tullii, Maiores voluerunt, Praerogativam omnem esse iustorum Comitiorum, eo interpreatur, quod tanti fuerit apud Rom. haec Centuria, ut semper is Consul eligeretur, quem illa suffragiô suô declarâsset, Adversar. l. 5. c. 23. Vide quoque infra, voce Primus, it. Principium, et ubi de Revocandi in Suffragia ritu. Hinc Praerogativum Omen, de suô locô. At Praerogativarius, seu officium Praerogativarum, apud Recentiores occurrit, cuius exhibet formulam Senator, l. 11. Ep. 27. Praerogator vero, quasi Praeerogator, servi nomen apud Romanos, de quo infra in Prorogator.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SUFFRAGIUM — vox illa, quae dabatur in Comitiis, apud Romanos, et in tabellis describebatur, qua unusquisque suam declarabat voluntatem, de Magistratu aliquo creando, aut reo damnando. Hinc in XII. Tabb. Iussus Populi et Suffragia sunto: Quodcumque postremum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georg Ludwig Oeder — Georg Ludwig Oeder, Pseudonym: Sincerus Pistophilus, (* 28. Januar 1694 in Schopfloch; † 24. April 1760 in Feuchtwangen) war ein deutscher evangelischer Theologe und Philosoph. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Familie …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”